Liber Deuteronomii*

Caput 15: Versus 12

Cum tibi venditus,etc.ISID.Si Hebraeus puer in servitutem devenerit, etc.,usque adscilicet peccatis in aeternum serviemus.Cum tibi venditus,etc. Hebraeus transitor qui ad aeternam scilicet patriam tendit, et de vitiis ad virtutes, de terrenis ad coelestia transit; si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum, ut in praesenti vita studeat operari, ut ad requiem pervenire possit. Hoc est, sex annis serviet tibi, septimo dimittes eum liberum, nec vacuum abire patieris; quasi: aeterna praemia et veram libertatem promittes ei in alia vita. Si autem dixerit, Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona quae fecit non pro aeterna mercede, sed pro humana laude, quasi diligens praesentem vitam fecerit, perforabis aurem ejus subula, id est mentem ejus terrore judicii; compunges in janua domus, quia judicium erit in hujus vitae egressu et alterius ingressu, et serviet tibi usque in aeternum, id est docebis eum si saeculum plus amaverit quam Deum, aeternis suppliciis mancipandum.GREG., hom. 3 in Ezech.Cum activa vita et contemplativa sit nobis ex Dei gratia, etc., usque ad ubi subula recusantis libertatem aurem perfodi praecipitur.
(* Traductions européennes)